- INERMES
- INERMESin bello veniam merentur. Et quidem, ut de pueris feminisque nil dicam, de quibus valet illud Senecae de Ira, Puerum aetas excuset, feminam fexus: universaliter de maribus, quorum vitae genus ab armis abhorret, idem statuendum. Fure belli in armatos repugnantesque caedes, Liv. et alibi, arma habemus (ait Camillus) sed adversus armatos: qui proin Veiis expugnatis edixit, ut ab inermi abstineretur, apud eund. Et quidem in hac classe primum ponuntur hi, qui Sacra curant. Nam ut hi ab armis abstinerent, mos ab antiquo omnium fuit gentium, atque ideo vicissim vi in illos temperabatur. Sic Philisthaei, hostes Iudaeorum, non nocebant Collegio Prophetarum, quod erat Gabae, ut videre est 1. Sam.c. 10. v. 5. et 10. Cretenses, cum intestinis bellis colliderentur, omnem noxam abstinuêre a Sacerdotibus, et iis, quos humandis mortuis praepositus Κατακαύτας dixêre, teste Plutarcho Quaest. Graec. Gothi Sacerdotibus Petri et Pauli extra Romam pepercêrunt, apud Procop. Gothic. l. 2. Quo prov. Graecorum pertinet. οὐδὲ πυρφόρος ὑπελείφθη. Certe et, cum totâ Graeciâ olim bello ferveret, Eleos, utpote Iovi sacros, et eorum hospites in alta pace vixisse, quctor est Strabo l. 8. Pari modo, qui ad Olympia, Pythia, Nemea et Isthmia certatum ibant, habuisse belli tempore ἀσφάλειαν καὶ ἄδειαν, tutellam ac securitatem, legimus apud Thuxyd. l. 5. c. 8. et Plutarch. Arato. Adde his, qui studiis literarum honestis et humano generi utilibus operam navant etc. Dein Agricolae, quos, tamquam in commune utiles, intactos in proeliis relinqui. de Indis cum laude refert Diod. Sic. Bibl. l. 11. der antiquis Corinthiis et Megarensibus, Plutarch. de Cyro, Xenoph. Instit. l. 5. de Belisario, Suid. Eosdem et Canones ascribunt: quibus Mercatores addunt, quo nomine continentur simul alii Opifices et Artifices, quorum quaestus pacem amat, non bellum etc. Vide Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 11. §. 10. et seqq. ubi et de iis, qui, postquam arma gessêrunt, inermaes se hosti exhibent, dedititiis sc. captivisque, accurate disserit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.